- BACCHAE
- BACCHAEvide Bacchus. Earum proprium bacchari est, sicut gallare Gallorum Cybeles. Bacchantis autem mulieris insaniam, ad exemplum Cassandrae apud Virgilium Amataeque, Lucan. sic describit l. 1. v. 674.------ ------ Nam qualis vertice PindiEdonis Ogygio decurrit plena Lyaeo,Talis et attonitam rapitur matrona per urbem,Vocibus his prodens urgentem pectora Phoebum:Quo feror ô paean; quâ me super aethera raptam,Constituis terrâ? Video Pangaea nivosisCana iugis, latosque Aemi sub rupe Philippos etc.Vide quoque Papinium Statium Thebaid. l. 4. v. 377. Fiebat id nocte maxime. Virg. Aen. l. 4. v. 301.Bacchatur, qualis commotis excita sacrisThyas ubi auditô stimulant Trieterica BacchoOrgia; nocturnusque vocat clamore Cithaeron.Ad quae verba Servius, Nocte celebratus. Unde ipsa sacra Nyctelia dicebantur, quae Popul. Romanus exclusit tur pitudims causâ. Et ad aras, papin. Statius iterum l. 1. Sylv. 2. de se et Stella, v. 258.------ multumque pares bacchamur ad aras:ubi tamen non in sensu proprio sumitur phrasis, pro inter sacra Deorum afflatu oracula fundere, ut apud eundem Theb. l. 10. v. 666. Sed versus pangere, denotat. Vide Barthium ad l. plura vero de hoc verbo, apud Iac. Ouzelium Animadversion. ad Minucium Fel. p. 157. G. Elmenhorst. Observat. ad Arnobiuml. 1. p. 1. ut et hîc infra, ubi de Bacchantium Indumentis, in voce Eca, it Rotare, Smilax, Ululatus, etc. Aliam notionem verbi, quâ idem notat, quod cum lascivia quadam ac petulantia vagari et lasciviam suam spargere, proterve discurrere et quasi vitulari persequitur pluribus Desid. Heraldus Animadversion. ad Arnobii ista l.4. ut bacchari adolescentes solent. Coeterum Bacchae Centaurique in scyphis caelati, inter Acragantis opera, olim magni habebantur, et in Templo Liberi Patris in Insul Rhodo, asservabantur, utitestatur Plin. l. 33. c. 12.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.